라틴어 문장 검색

acies circumtulit vel exercitum suum huc atque illuc circumduxit, vel acies oculorum scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5581)
Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 102:3)
cum subito ille in contionem escendit quam Appius ei dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 6:3)
rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:2)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)
quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 2:3)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
in eo etiam putatur dicere in rotam - id est genus quoddam tormenti apud Graecos - beatam vitam non escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:6)
Hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum exsecrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, I6)
aut flexa pro gravi, ut Appi circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 171:2)
genera eius duo sunt, alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod constat membris et incisis, quae plures sensus habent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 381:2)
otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 150:5)
et vos, tumuli (non enim, quasi inclamaret aut testaretur, locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:2)
sed quoque, cum rigore quodam, tum similitudine ipsa, minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta unquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas graves cadit semper.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 199:1)
Ceterum illi, qui escensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutauerant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION