라틴어 문장 검색

Quarum prima est seminis conversio, et praecipue ad formam cordis, ad quam totum aliud formatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:19)
Et cum omnis motus geniturae sit a luna, sicut iam dictum est, oportet, quod septem conversionibus lunae in homine, quod est animal perffectissimum, compleatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:30)
Et licet istae mutationes seminis non fiant successive secundum numerum mensium, tamen perfectio earum non fit nisi completo numero conversionum secundum septem menses.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:31)
Perfectis autem his septem conversionibus seminis embryo habet ea quae ad necessitatem exiguntur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:33)
Quando autem sunt adaequata virtus et materia et quando est superabundans materia, tunc non est completa septimo mense, sed quiescit per unam lunae conversionem, quae est mensis octavus, et completa terminatione in nono mense facit motum ad exitum et nascitur nono mense et convalescit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:38)
Erit igitur ordo diversus claritatis et gloriae, sicut erit ordo meritorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:14)
Processus quoque ordinum processum exprimit claritatis (IV Esdr. VII).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:15)
sed sola Dei fulgebit claritas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:6)
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:33)
Culpae ipsius ad te conversio est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:20)
noctem quam circumfusae tenebrae a claritate disterminant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:4)
Numquid deficit lux diei, cum totum mundum illuminat claritate?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:9)
Color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors, tenebris involutus, nocti similior quam diei.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:5)
Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 3:1)
Et in territorio Cumetensi Italiae civitatis in vico Grabadona in ecclesia sancti Iohannis baptistae imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac magorum munera offerentium in absida eiusdem ecclesiae depicta et ob nimiam vetustatem obscurata et pene abolita tanta claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae vetustatis pulchritudine cernentibus penitus vincere videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION