라틴어 문장 검색

nexus denique, qui manus retrorsus in tergum revocaverant revinctas, intacta cute decidunt adusti.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.53)
"huc taurus ingens fronte torva et hispida sertis revinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae, saetasque fulgor brattealis inficit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1426)
Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum pastores magno ad regem clamore trahebant Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro, hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis, obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus, seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 5:1)
Sacra mari colitur medio gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, quam pius arquitenens oras et litora circum errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit, immotamque coli dedit et contemnere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:3)
Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:5)
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:2)
Iphicrate, conde gladium;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.9)
ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:10)
Tartaro condi iuvat, et si quid ultra Tartarum est;
(세네카, Phoenissae 147:1)
ornavit aedes nec sacra laetas faces vitta revinxit;
(세네카, Phoenissae 517:1)
sinu profundo conde depositum meum.
(세네카, Troades 539:1)
gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit, virgineumque cavo protegit aere caput, qualis Amazonidum nudatis bellica mammis Thermodontiacis turba lavatur aquis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 143)
tum saepe fragore laudari comitum, frendens cum belua ferrum ferret et intratos exirent arma per armos, conde Pelethronios, alacer puer et venator, Aeacida, titulos, quamquam subiecta magistri terga premens et ob hoc securus lustra pererrans tu potius regereris equo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
coniectas in vincla manus post terga revinxit pampinus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem24)
"conde, precor, quodcumque sumus, nec longa precamur dona, Creon:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권409)

SEARCH

MENU NAVIGATION