라틴어 문장 검색

et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 332:1)
A Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera, magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:1)
aliae angustiae circa Tempyra excipiunt - hoc loco nomen est - nec minus confragosae quam priores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 507:1)
ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 30:2)
sed ego illud quaero confragosum, quo modo prior posterior sit et posterior sit prior?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3129)
apud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 210)
item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos, sed extenta et ad regulam perfricata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장19)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
quibus non est credendum, sed quibus regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur, non sata, sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION