라틴어 문장 검색

Est enim parte altera longior numerus, quicunque unitate tantum lateri crescit adiecta, ut sunt sex, scilicet bis tres, vel xij tres quater et consimiles.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:10)
Geometricam vero si rationem vestiges, eius numeri, qui sub utrisque extremitatibus continetur, tetragonicum latus inquire, et hunc medium pone.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:8)
Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:5)
Et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:7)
— In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo uestiganda est. — Fateor, inquam, et hoc nihil dici uerius potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:14)
Quisquis profunda mente uestigat uerum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 1:1)
Et propter hoc idem quod modo dictum est, nec secunda pars scientiae astrorum ostendere potest mundum et motum primum esse novum, quia ex quo eosdem quos modo habent, possent habere motus stellae et coniunctiones et virtutes, etiam si mundus et motus primus esset aeternus, tunc etiam consimiles effectus facere possent in mundo inferiori eis quos modo faciunt, etiam si mundus et motus primus esset aeternus, ergo nec secunda pars scientiae astrorum potest ostendere motum primum et mundum esse novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:6)
Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 11장1)
Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장3)
Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장1)
attamen invitam blande vestigat et ultro ambit honor:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:3)
stat finem penetrare Noti Boreaeque nivalem vestigare domum;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:219)
tu si glaciale iuberes vestigare fretum, securo milite ducti stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:93)
quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 11:2)
Cuius utriusque ratio consimilis est ei quam tradidimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION