라틴어 문장 검색

Si ergo helemosine datio vel denegatio est ratio quare Deus daturus est vitam hic eternam vel denegaturus nobis, solicite super egenoset pauperes ita intelligere debemus, ut simus beati et in die mala liberet nos dicatque nobis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 22:1)
nequesapientibus eam deneges, quia quod suum est eis auferres.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 37:3)
Qui denegat dare.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:7)
At illa eum increpans introitumquedomus omnimodo facto atque sacramento denegans ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:34)
Inventor census quod redderetur laboravit, at ipsa omnimodo denegavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:13)
Non deneges Deum pro paupertate, et pro divitiis noli superbire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 139:2)
Ea profecto est quae validioribus vinculis velut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinaverit se, ligetur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:16)
Tamquam praesagiens natura tanti sceleris loco germina denegaverat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:6)
Plerique tamen per angustas semitas sparsi, periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti, revoluta iam luce, redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:4)
qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam , consociati, meantesque protinus prope astra Constantia funduntur in mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 3:2)
Nec enim abnuimus salutem legitimi principis, propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 17:2)
Gentes eisdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur, E quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati, itidemque Ochus et , iuncti convenis aquis augent immania Oxi fluenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 57:1)
Nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis, flexuosisque excessibus ob periculum anceps, adeundi copiam denegabat, maxime quoniam turres crebritate et altitudine formidandae, montem saxeum arcis naturaliter editum, aequabant, et proclivis planities flumini imminens, propugnaculorum firmitate muniebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 10:3)
Hoc casu classe cum non oporteret abolita, Iulianus consociato fretus exercitu, cum armatorum nulli per diversa distringerentur, numero potior ad interiora tendebat, alimenta adfatim opulentis suggerentibus locis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 6:1)
Id nunc agite et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION