라틴어 문장 검색

vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, tum vero ego inquit nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 143:2)
iam dictatorem profiteri patrocinium feneratorum adversus plebem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 161:2)
iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 295:1)
mutatum autem ius ob unius feneratoris simul libidinem simul crudelitatem insignem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 391:2)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)
et Q. Ogulnii aediles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 318:2)
fugatique ex insula faeneratores et sumptus, quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 355:1)
iudicia in faeneratores eo anno multa severe sunt facta accusantibus privatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Iunio Bruto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 491:1)
non item feneratoribus, aliter beatis et delicatis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장43)
item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION