라틴어 문장 검색

nudus fui, et non cooperuistis me:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:17)
Aspersi lectum meum croco, domum autem meam cinnamomo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:9)
Flagrabat unguento humus, spinis cooperta piscium, et marcentibus jam floribus lubrica.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:29)
Perfectae enim virtutes totum accipiunt gloriae patrimonium, usitatis et mediocribus vile aliquid aspergitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:8)
Odore aspersus, non fructu expletur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:11)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi Dominici humor aspergat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:18)
Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus, reversusque ad principis castra, multos coopertos paene catenis adduxit, in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei, uncosque parabat carnifex et tormenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 9:1)
testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis, recenti textura, atque limo asperguntur eius suprema, ut flammeos detrectet et missiles casus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 11:2)
Cui etiam vale dicenti vade, inquit, ad Italiam, vade vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 2:4)
usque ad sexagesimam nix totam superficiem terrae cooperuit, et diversis plagis Dominus assidue populum suum afflixit et visitavit in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:18)
Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:12)
"mihi denique quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines obtulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatum."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:13)
", et in cubiculum te deduxit comiter, et blande lectulo, collocavit, et satis amanter cooperuit, et osculato tuo capite quam invita discederet vultu prodidit, denique saepe retrorsa respiciens substitit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:15)
"ibi corpus splendentibus linteis coopertum introductis quibusdam septem testibus manu revelat et diutine insuper fletoobtestata fidem praesentium singula demonstrat anxie, verba concepta de industria quodam tabulis praenotante."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION