라틴어 문장 검색

«Jerusalem civitas Dei excelsi, ut universi nostis, magna difficultate et non sine damno nostrorum recuperata, propriis filiis hodie restituta est, et liberata de manu regis Babyloniae, jugoque Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:2)
qui sine dilatione regi Babyloniae tam crudelis famae et damni nuntios miserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:7)
quin et sata, quae equorum, camelorum [0654B] caeterorumque armentorum pabulo non suffecere, flamma combussit, ut vel hoc saltem incommutabili damno gens dura et indomabilis ad subdenda colla molliretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:8)
Quod si de his quidquam fefellero, difficiliores cruciatus quos didicistis in me inferte, et vitam meam non ultra super terram una hora esse patiamini.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:6)
Post haec Jerusalem reversi, convocata ecclesia, decreverunt communi consilio Sagittam vel Sidonem, quae multa peregrinis damna et calumnias inferens regi saepius restiterat, obsidere terra marique et nunquam ab ea recedere donec urbs capta in manu Christianorum traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:1)
Obsidione igitur locata, praedas circumquaque contrahebant, gentiles captivabant et plurima damna inferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:3)
Contigerunt haec damna gravissima egregiorum militum ipso die Dominicae Resurrectionis, quando omnes viri catholici solent quiescere a laboribus et cunctis seditionibus, [0715B] vacare eleemosynis et orationibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:20)
Et Cato dixit, Sic bonus esto bonis, ne te mala damna sequantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:13)
Lucrum cum mala fama damnum est appellandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 76:9)
Ne patiaris me illo indigere cuius damnum erit mihi pudori!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 38:18)
Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:18)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
Cumque pertinacius (ut legum gnarus) accusatorem flagitaret atque sollemnia, doctus id Caesar, libertatemque superbiam ratus, tamquam obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent, implorans caelo iustitiam, torvum renidens, fundato pectore mansit immobilis, nec se incusare nec quemquam alium passus, et tandem nec confessus nec confutatus, cum consorte poenali est morte multatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 6:1)
Quocirca magniloquentia elatus adulatorum, tune et deinde edictis propositis, arroganter satis multa mentiebatur, se solum (cum gestis non adfuisset) et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tune in Italia, dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta, laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 69:1)
Dumque per indutias, licet negotiosas et breves, aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION