라틴어 문장 검색

perturbata animi mens in maerore metuque, triste supercilium, furiosus voltus et acer, sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, creber spiritus aut ingens raroque coortus, sudorisque madens per collum splendidus umor, tenvia sputa minuta, croci contacta colore salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:7)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est Tempestas totoque auctumni incanduit aestu, Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:3)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:4)
Nec dubitaret posthac, cum advertisset animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam conposita varietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam varietate crudescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 5:1)
tam magis illa fremens et tristibus effera flammis quam magis effvso crvdescunt sanguine pugnae legitur in arte quod 'tam magis maxime minus minime' positivo tantum iungantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7871)
hinc ergo est 'tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7875)
crudescit crudelior fit caede multorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8331)
Utque solent sumptis incursu viribus ire pectore in arma feri protentaque tela leones, sic ubi se ventis admiserat unda coortis, ibat in arma ratis multoque erat altior illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:3)
aspice ut aura tamen fumos e ture coortos in partes Italas et loca dextra ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 515)
insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa conliquefacta vorans revomit quas hauserat offas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1108)
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et saxa volant - furor arma ministrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:5)
tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 38:3)
Ac velut optato ventis aestate coortis dispersa immittit silvis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:4)
deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION