라틴어 문장 검색

nam flos iste Hyacinthi tantum, non et Aiacis nomen retinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1067)
fultus hyacintho apud veteres unusquisque eo, super quod iacebat, 'ful- tus' dicebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 532)
nam hunc fluvium Hyacinthi causa Apollo dicitur amasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 833)
ferrugineos hyacinthos ferruginei, id est nigri, colo- ris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1831)
has, hyacinthe, tenes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권301)
At illum dura repercusso subiecit verbere tellus in vultus, Hyacinthe, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:6)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)
Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem virgineo demessum pollice florem seu mollis violae seu languentis hyacinthi, cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:3)
Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON46)
ille, latus niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, aut aliquam in magno sequitur grege.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.35)
Primus vere rosam atque autumno carpere poma, et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, ille comam mollis iam tondebat hyacinthi aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:5)
pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:14)
"hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos inicere et fracto busta piare cado."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 720)
limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi caerula concordem iaciunt in stagna colorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 7)

SEARCH

MENU NAVIGATION