라틴어 문장 검색

Verum inter haec inquies Persa vineis civitatem pluteisque circumdabat, et erigi aggeres coepti, turresque fabricabantur, frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 1:1)
Duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu, e regione et ex pugnaculo civitatis, struebantur operibus lentis, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 6:2)
Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli decus vel capitis poscebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 17:2)
Post quae opinor tanta et talia, nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis, quae gentibus cunctis plene iam cognita sunt, si eum quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 6:1)
Quae quoniam, incendio celeri, ponderibusque trepide superstantium inclinatae, prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant, eminus confixi tormentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 10:3)
basiliscos et amphisbaenas et scytalas, et acontias et dipsadas et viperas, aliasque complures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 27:2)
His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnatis amplissimus, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 12:1)
Verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum, necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus, quod (ut Demosthenes, perpetuum Graeciae decus, affirmat) numquam similitudine aut impunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 23:1)
Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor cum oculis caesiis, semper obliquum intuentibus et torvum, atque pulchritudo staturae, liniamentorumque recta compago, maiestatis regiae decus implebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 6:1)
Corue decore decens, cingnum candore parentas.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:2)
Si nece dignetur murem leo, nonne leoni Dedecus et muri ceperit esse decus?
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:8)
Nam decus et uitam mesta ruina rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:27)
utrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?
(아풀레이우스, 변명 14:7)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
"enimvero Thrasyleon egregium decus nostrae factionis, tandem immortalitate digno illo spiritu expugnato, magis quam patientia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem sacramenti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque laniatus, obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem casum generoso vigore tolerans gloriam sibi reservavit, vitam fato reddidit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:84)

SEARCH

MENU NAVIGATION