라틴어 문장 검색

o gloria, vincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno, finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor anulus, i demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X70)
Atticus exinde si cenat, lautus habetur, si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno excipitur vulgi quam pauper Apicius?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI1)
Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Aegyptos portenta colat?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV1)
— Quem falsa sub proditione Pelasgi Insontem infando indicio, quia bella vetabat, Demisere neci.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 5:3)
Infandum, regina, iuves renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 2:1)
— Si tangere portus Infandum caput ac terris adnare necesse est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:1)
Infandum domini per viscera ferrum Exegit famulus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:58)
Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:30)
Bacchatur demens aliena per antrum Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta Erectis discussa comis, per inania templi Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne, Iratum te, Phoebe, ferens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:43)
Heu demens, nullum belli sentire fragorem, Tot mundi caruisse malis, praestare deorum Excepta quis morte potest?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:78)
Non illis urbes spoliandaque templa negasset, Tarpeiamque Iovis sedem, matresque senatus, Passurasque infanda nurus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:51)
Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae Flesset, et infando pollutus sanguine Nilus Nobilius Phario gestasset rege cadaver:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:24)
Infandum tetigit cum sidera murmur, Tunc, Babylon Persea licet secretaque Memphis Omne vetustorum solvat penetrale Magorum, Abducit superos alienis Thessalis aris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:13)
infando saturatas carmine frandes, Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:27)
vacuumque cubile Regibus infandus miles premit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION