라틴어 문장 검색

hoc est verum esse, confidere suis testibus et inportata insistere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:1)
nam importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장3)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:7)
Hanc persecuta mater orare incipit, Ne tantum miserae luctum importaret sibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.3)
Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens, Primum ne videar esse tibi molestior, Distringit quem multarum rerum varietas;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.1)
Nam distringor officio, ut maximo sic molestissimo:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 9:3)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
distringor centumviralibus causis, quae me exercent magis quam delectant.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 1:2)
Ego autem tantum, quem partim publica partim amicorum officia distringunt?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:2)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 1:3)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
Nunc me rerum actus modice sed tamen distringit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 3:1)
Vereor enim, ne et per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION