라틴어 문장 검색

Aestimo nonnihil ad demonstrandum consuetudinem veterum etiam praetoris verba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 27:1)
Tunc Vettius, quamvis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterva motus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 5:1)
Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:1)
Propterea tot meatibus distinctus est et interpatet rimis, non ut spiritus egressiones habeat, cui exhalatio occulta sufficeret, sed ut per eos, si quid cibatus in pulmonem deciderit, sucus eius mox migret in sedem digestionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 16:2)
Lucretius "taetri primordia viri". nonnumquam pro foetore ponitur 'virus', ut apud Lucilium "anseris herbilis virus". addidit aut 'ad' abundat, aut 'addidit', quia habebant ante nonnihil veneni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1299)
Nam multa me movent ut nonnihil suspicer ea omnia ex viribus quibusdam pendere posse, quibus corporum particulae per causas nondum cognitas vel in se mutuo impelluntur & secundum figuras regulares cohaerent, vel ab invicem fugantur & recedunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:32)
Systematis partes omnes iisdem agitabuntur motibus, ac si in vacuo constituerentur, ac solam retinerent gravitatem suam comparativam, nisi quatenus fluidum vel motibus earum nonnihil resistat, vel ad easdem compressione conglutinandas requiratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 26:7)
Sed & tempus oscillationum tam brevium quam longarum nonnihil produci videtur per motum Medii.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 23:4)
Malim dicere 10" vel 9", propterea quod globus Saturni per lucis inaequalem refrangibilitatem nonnihil dilatatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:17)
& angulus ApE nonnihil obtusus erat, sed fere rectus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 19:3)
Congruent hae observationes cum observationibus in Nova Anglia factis, si modò distantiae (pro motu diurno Cometae) nonnihil augeantur, ita ut Cometa die priore superior esset Spica [Virginis] altitudine 52' circiter, ac die posteriore inferior eadem stellâ altitudine perpendiculari 2 gr. 40'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 32:16)
tamen Nonnihil molesta sunt haec mihi:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 2112)
Dorias Ita me Di ament, quantum ego illum vidi, nonnihil timeo misera Ne quam ille hodie insanus turbam faciat, aut vim Thaidi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 12)
Edepol credo te nonnihil mirari, Bacchis, Quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 114)
cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 408:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION