라틴어 문장 검색

lustralem tum rite facem, cui lumen odorum sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, circum membra rotat doctus purganda sacerdos rore pio spargens, et dira fugantibus herbis numina purificumque Iovem Triviamque precatus trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum secum rapturas cantata piacula taedas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:143)
hunc dorso trepidum fumante ferebat ambustus sonipes;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:149)
Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 3:2)
et utrum evomant liquorem mellis, an alia parte reddant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 4:5)
ille tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장4)
nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo affluente euomuisse omnia, repetitumque toxico, incertum pultine addito, cum uelut exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per clystera[m], ut quasi abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis subueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 3:2)
uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)
quippe multam harenam vicinum mare evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 10:2)
Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 16:2)
it cruor in thalamis, et anhela in pectore fumant vulnera, seque toris misero luctamine trunci
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 248:1)
Ventum erat ad rupem, cuius pendentia nigris fumant saxa iugis coquiturque vaporibus aer.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 353:1)
saepe sibi vano Thamyrim clamore petebat arduus et late fumanti nube coruscus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 140:1)
fumant crebro praecordia pulsu;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 301:1)
occidat aeterna tandem Cadmeia morte iam seges et viso fumantes hospite tauri.]
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 298:1)
Protinus in fluvium fumantibus evolat armis Aesonides, qualis Getico de pulvere Mavors
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 676:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION