라틴어 문장 검색

Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur arquati, quia luroris de corpore eorum semina multa fluunt simulacris obvia rerum, multaque sunt oculis in eorum denique mixta, quae contage sua palloribus omnia pingunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:10)
sed nec idoneum conceptioni serunt, qui vini nimietas, ut frigidi, facit semen exile vel debile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:2)
ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:2)
Mysiaque, et gelido tellus perfusa Cayco Idalis, et nimium glebis exilis Arisbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:14)
et est humile virgultum, quod in exilibus agris nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2125)
'vescas' teneras et exiles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1755)
in tenvi labor at tenvis n. g. conpensatio est laboris, quod magnam dat gloriam, si fuerit materia exilis ornata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 61)
Sed nescio quo modo huius, quem constat eloquentia praestitisse, exiliores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Laeli aut Scipionis aut etiam ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:6)
quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis popular adsensioni accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:4)
Quando quidem tu istos oratores, inquit, tanto opere laudas, vellem aliquid Antonio praeter illum de ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset scribere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 2:2)
Ea dat rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem habent apparatum - sunt enim exilia - , tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:3)
Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 17:5)
neque enim tam desipiens fuisset ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem nihil gratificantem, omnino nihil curantem nihil agentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:4)
Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longeque a nostris sensibus abhorrebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION