라틴어 문장 검색

Vir enim bellicosissimus, fortis, eius pater Walamir dictus rex Gothorum, naturalis tamen eius fuit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 2:1)
De Burgundia vero surrexit quidam dictus Hupert nomine, qui aliquanto tempore domno imperatori Hludowici se fidelissimo esse dicebat;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 134)
Tunc domnus rex Carolus supradictum dictum iter peragens usque ad Rimee pervenit super fluvium Wisora, ubi confluit Waharna.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:2)
Circa autumni vero tempora Carisiacum veniens cum ingenti exercitu praemisit Heinricum dictum ducem Austrasiorum Parisius.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:1)
at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat.
(아풀레이우스, 변명 32:2)
contra Apollinem - ridiculum dictu - aduersis uirtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus.
(아풀레이우스, 플로리다 3:11)
nam quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac - mirum dictu - ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor.
(아풀레이우스, 플로리다 18:12)
Exordior.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:2)
Istud quidem, quod polliceris, aequibonique facio, verum quod inchoaveram porro exordiar.
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:2)
Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, adtendite diligenter pro vestra prudentia quam nihil sobrium responderi possit;
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:8)
Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 4:1)
Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 1:1)
'Parcus' composito vocabulo est dictus, quasi 'par arcae,' quando, sicut in area omnia reconduntur eiusque custodia servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita et recondita habet, sicuti area.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 3:2)
Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 6:1)
Sic et Neptunuspater coniuncte dictus est et Saturnuspater et et Marspater - hoc enim est Marspiter - itemque Iovis Diespiter appellatus, id est diei et lucis pater.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION