라틴어 문장 검색

Non in sermone adulationis fuimus apud vos neque in occasione cupiditatis;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:3)
Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 4:3)
Verum id genus libertatis erat quod adulationem redderet magis sapidam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:4)
Verum ut fides huiusmodi exploratoribus concilietur per iuramenta et per execrationes atque anathemata contra illos tanquam hostes fulminata, defensionem iustam non capit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 6:5)
Libri veritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:15)
Neque enim adulator magis infestus quam quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius reperitur quam libertas amici.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:6)
Laudes quaedam ab adulatione sola prodeunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:12)
exsecratio autem peccatori cultura Dei.
(불가타 성경, 집회서, 1장32)
Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
(불가타 성경, 호세아서, 7장16)
At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장19)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장25)
Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장24)
Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque ostentatio sui et potentium, qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant.
(카이사르, 내란기, 1권 4:4)
Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a atere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut accedentem consuescant aspicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 5:3)
temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION