라틴어 문장 검색

- In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:3)
et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:2)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:5)
Ac si exessus est, ante [id foramen] uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:6)
Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:1)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:3)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:3)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri [emortui] est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:3)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:1)
Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:3)
Dein, si qua labant et ex facili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:6)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:1)
Neque vero, si discisso ventre id prolapsum forfice praeciditur, quum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:5)
quid dudum inflare moraris Tartaream, Bellona, tubam, quid stringere falcem, qua populos a stirpe metis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:91)
non iam dilectus miseri nec falce per agros deposita iaculum vibrans ignobile messor nec temptat clipeum proiectis sumere rastris Bellona ridente Ceres humilisque novorum seditio clamosa ducum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:175)

SEARCH

MENU NAVIGATION