라틴어 문장 검색

audiit et si quem glacies Alpina coercet et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:90)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)
complectitur ambas, sicut erant, alteque levat retroque solutis crinibus ascendit fastigia montis anheli exuperatque aestus et nulli pervia saxa atque indignantes vestigia calcat harenas:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:252)
meus ecce paratur ad bellum Stilicho, qui me de more tropaeis ditat et hostiles suspendit in arbore cristas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:179)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni semper inoffensum dederint successibus omen sintque tropaea tuas semper comitata secures, hic tamen ante omnes miro promittitur ortu, urbis et Augusti geminato numine felix.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:5)
Non alium certe decuit rectoribus orbis esse larem, nulloque magis se colle potestas aestimat et summi sentit fastigia iuris;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:12)
at tibi causa patris rerum coniuncta saluti bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis reddita libertas orbi, vindicta parenti.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:44)
i potius genti reliquus tantisque superstes Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:93)
eadem sed causa tropaei civilis dissensus erat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:169)
stabat pater inde tropaeis inclitus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:48)
Post domitas Arctos alio prorupit ab axe tempestas et, ne qua tuis intacta tropaeis pars foret, Australi sonuit tuba.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:130)
plus ideo sumenda tibi fastigia vitas, ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum semper erat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:157)
admonuit dominae gentes instarque tropaei rettulit ignotum gelidis vectigal ab oris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:58)
quae luce metalli aemula vicinis fastigia conserit astris;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION