라틴어 문장 검색

Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 27장 1:2)
atque ex his ipsis firmiora, quae succosa, quam quae fragilia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 6:2)
ex pomis cerasum, morum, sorbum, pirum fragile, quale crustuminum vel est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:4)
item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasa, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:3)
Nonne videbantur, quamvis adamante rigentes, turribus invalidis fragiles procumbere muri ferrataeque Getis ultro se pandere portae?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:70)
ille pater rerum, qui saecula dividit astris, inter prima poli te quoque sacra dedit et fragilem nostri miseratus corporis usum telluri medicas fundere iussit aquas, Parcarumque colos exoratura severas flumina laxatis emicuere iugis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus36)
iam meus in fragili luditur orbe labor?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis3)
"quanam ratione tuebor spem vitae fragilem?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:4)
nam et fragili culmo et nulla vestitum palea granum eius celeriter decidit, isdemque de causis facibus teritur quam cetera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:4)
Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:6)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
impetu pervagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장4)
transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 4:2)
quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile parva scuta et enormis gladios gerentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:3)
Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION