라틴어 문장 검색

Potius ab istis te, quae torquent, ad haec tot et tanta, quae consolantur, converte ac respice optimos fratres, respice uxorem, filium respice ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 71:1)
inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 694:1)
clara ea victoria fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem accepti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장10)
Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor et quae ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus et quicumque suas per scelus auget opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권395)
Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam, Cum ista ut loquatur:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 228)
et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 176:2)
Vix enavigavit populus et eorum princeps, et ecce rex cum omni apparatu suo, et fratre ducis Baldewino, ejusque uxore et cunctis obsidibus adfuit, quos ibidem in manu ducis restituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:1)
Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장18)
Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam primum dedi Alexandro acinacem strinxit percussurus uxorem, nisi prohibitus esset fratrum eius occursu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 6:1)
idque facis, faciasque precor . sic mater et uxor, sic tibi sint fratres totaque salva domus, quodque soles animo semper, quod voce precari, omnia Caesaribus sic tua facta probes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 610)
sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam . quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 68:1)
Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장4)
Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 16:2)
Relicta enim Helena priore uxore, filiam Maximiani Theodoram duxit uxorem, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 1장 2:3)
His ergo sic utringue in vera fide firmatis, rex ex consilio suorum requisivit Baldewinum, fratrem ipsius ducis, obsidem fieri, uxorem quoque ac familiam ejus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION