라틴어 문장 검색

Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:1)
Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:2)
Ut primum rostris crepuerunt obvia rostra, In puppim rediere rates, emissaque tela Aera texerunt vacuumque cadentia pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:17)
Fumant sudoribus artus, Oraque proiecta squalent arentia lingua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:21)
Fumantes iuvenum cineres, ardentiaque ossa E mediis rapit illa rogis, ipsamque, parentes Quam tenuere, facem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:15)
Excussit cristas galeis capulosque solutis Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit, Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:49)
Natus et, ambiguae coleret qui Syrtidos arva, Chersydros, tractique via fumante Chelydri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:49)
Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces Canaque sulphureis Albula fumat aquis, Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis Signat vicina quartus ab urbe lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII1)
at circum pulpita nostra Et steriles cathedras basia sola crepant.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI13)
Digiti crepantis signa novit eunuchus Et delicatae sciscitator urinae Domini bibentis ebrium regit penem.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII6)
Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX9)
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV7)
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII2)
Infamem nimio calore Cypron Observes, moneo precorque, Flacce, Messes area cum teret crepantis Et fervens iuba saeviet leonis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC3)
Libras quattuor aut duas amico Algentemque togam brevemque laenam, Interdum aureolos manu crepantis, Possint ducere qui duas Kalendas, Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas, Non es, crede mihi, bonus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION