라틴어 문장 검색

Tandem mane adhuc persistentes fures in cepto opere conprehensi a pluribus traduntur vinculis artioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi iudicio subduntur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:11)
Videas etenim quis reputetur homo post latrocinia, rapinas furtave aliaque nefanda commissa, et qua fronte valeat inter homines commorari qui praedictorum vitiorum reperitur crimine reus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 10:1)
Quod furtum etiam ex amore proveniat septima ratio de amoris reprobatione superius enarrata demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:5)
Nam ob avaritiam fures omnes sunt mulieres et loculos reperiuntur habere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:13)
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter, Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista, Mentitur logice uultum fretusque quibusdam Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:10)
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
Ergo suas pestes pestis predicta repente Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri, Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine, Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne, Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas, Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:1)
Econtra gerit arma Fides, Fraudisque reffellit Insidias, nudatque dolos et furta reuelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:22)
Illic lupus, latitando, [0438B] furis usurpabat officium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:156)
Furta, doli, metus, ira, furor, fraus, impetus, error, Tristities, hujus hospita regna tenent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:29)
Et quamvis illud commissum non rubigo corrosionis dente demordeat, nec vel peculantis furis sophisma subripiat, [0463B] ipsum tamen decoquentis caloris latrocinio turpiori, turpius evanescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:4)
Uxoris fraudes, furisque sophismata, terror Nuntiat, insultus hostis, juguloque minaces Mentitur gladios, et flumina dira potentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:10)
totumque vulgus, tam casti quam incesti, adulteri, homicidae, fures, perjuri, praedones, universum scilicet genus Christianae professionis, quin et sexus femineus, poenitentia ducti ad hanc laetanter concurrunt viam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:3)
nullus furtum praesumeret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:3)
et procul dubio inter martyres Christi in aula coeli noveris esse computatos, ascriptos et feliciter coronatos quicunque in hac via morte praeoccupati fuerint, qui in nomine Jesu exsules facti, puro et integro corde in dilectione Dei perseveraverint, et sine avaritia, furto, adulterio, fornicatione se continuerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION