라틴어 문장 검색

sed tener et niveus mollique siligine fictus servatur domino, dextram cohibere memento, salva sit artoptae reverentia, finge tamen te inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V37)
sed quae mutatis inducitur atque fovetur tot medicaminibus coctaeque siliginis offas accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI241)
Simila si siligine inferior esset, laruas sic istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:11)
Canes legatos olim misere ad Iovem Melioris vitae tempus oratum suae, Ut sese eriperet hominum contumeliis, Furfuribus sibi consparsum quod panem darent Fimoque turpi maximam explerent famem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.1)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.9)
Tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 235)
eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 236)

SEARCH

MENU NAVIGATION