라틴어 문장 검색

Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII75)
dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII98)
nec ratione docere ulla suadereque surdis, quid sit opus facto, facilest;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:10)
Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:2)
tonat augure surdo, Et laetae iurantur aves, bubone sinistro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:10)
Impia tot populis, tot surdas gentibus aures Coelicolum dirae convertunt carmina gentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:11)
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores Stamina nec surdos vox habet ista deos, Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes Et referes pili praemia clarus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII3)
Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti - Ficta Saguntino cymbia malo luto - , Argenti furiosa sui cum stemmata narrat Garrulus et verbis mucida vina facit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI1)
sed mentula surda est, Et sit lusca licet, te tamen illa videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVII3)
Vis, garrule, quantum Accipis ut clames, accipere ut taceas?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII9)
Nec finiantur morte supplicis poenae, Sed modo severi sectus Aeaci loris, Nunc inquieti monte Sisyphi pressus, Nunc inter undas garruli senis siccus Delasset omnis fabulas poetarum:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V5)
Ad nocturna iaces fastosae limina moechae, Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis, Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIV2)
surdus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVIII3)
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni, Expiet ut somnos garrula saga tuos;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX5)
Quid si garrula lingua foret?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXI Phoenicopteri2)

SEARCH

MENU NAVIGATION