라틴어 문장 검색

nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit et herbis colligatum solum,quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 5:3)
Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:2)
Potest tamen in agro frumentario seri, vel ubi arbutus, aut ilex steterant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:2)
Interdum magis prosunt gramina concisa, et his admixta fresa faba.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 1:2)
Inde postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus faenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas potiones cibi ad iusta perducatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:4)
Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:3)
Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 12:1)
Extra lacum deinde per vicenos undique pedes gramine ripae vestiantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 5:2)
Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est 3:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 5:2)
Itemque semper virens pinus, et minor ilex:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 2:4)
Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 13:1)
apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re p. Neapolitanorum permutauerit Aenaria data.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 2:1)
iam cui candentes votivo in gramine pascit cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 513:1)
ipsa citatarum tellus pede plausa sororum personat et teneris summittit gramina plantis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 559:1)
Cauaseum promit nutritaque gramina poenis, quae sacer ille nives inter tristesque pruinas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 377:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION