라틴어 문장 검색

Circa cicer et lupinum, calvae arbitratu et mala singula.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:8)
offenduntur enim, quibus est equus et pater et res, nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor, aequis accipiunt animis donantve corona.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:9)
quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:16)
' in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:6)
neque ille sepositi ciceris nec longae invidit avenae, aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cena vincere tangentis male singula dente superbo, cum pater ipse domus palea porrectus in horna esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:12)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii, tyrrhenum navigat aequor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 171:1)
Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 10:4)
tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 55)

SEARCH

MENU NAVIGATION