라틴어 문장 검색

Num et hoc cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioquin alligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:1)
"ubi numina, ubi illest fulminis iniusti iaculator?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권272)
pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium armis, petit, ut Afri in Hispania Hispani in Africa, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 213:1)
quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantae et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali, et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 483:1)
Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 485:1)
vixdum clamore sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 486:1)
fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 489:1)
Is tum collega cunctante equitatum suum mille peditum iaculatoribus ferme admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 554:1)
iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 550:2)
nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 337:2)
postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 439:1)
neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 78:1)
ballistae maiores viginti tres, minores quinquaginta duae, scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 663:1)
scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 686:1)
si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum tredecim milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 686:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION