라틴어 문장 검색

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 961)
Patre mortuo, cura patrimonii Laurentio fratri tradita, qui, valetudine parum firma aliquandiu usus, vitam, ingravescente morbo, immatura morte finivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.16)
Habeat sibi Roma suos tumultos, harena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient, et quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie visitetur senatus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:9)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)
pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo veterum minor noster Symmachus luxuriatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:5)
Nam si qua deus sub pectora venit, Numinis aut poena est mors immatura recepti, Aut pretium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:22)
quod luxuriaris, Apici.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXIX6)
Cedro nunc licet ambules perunctus Et frontis gemino decens honore Pictis luxurieris umbilicis, Et te purpura delicata velet, Et cocco rubeat superbus index.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II5)
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello Pendeat et quantus luxurietur honos?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII5)
luxuriatque toris animosum pectus 'animosum' nodo- sum et eminens pulpis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 811)
Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:6)
Nam neque turpis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:5)
Natura enim simplex est & rerum causis superfluis non luxuriat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 4:1)
En etiamfamuli cognataque faece caterva inter conrasas luxuriantur opes.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION