라틴어 문장 검색

illuc autem tendit laus ista silvarum, ut et probet non mirum esse, si et poma et olivae sine ulla cultura praebeantur, et crescat vitium vituperatio, circa quas tantus inpenditur labor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4293)
eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus Briso putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:3)
Quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos a crudelitatis vituperatione populo Romano purgabo atque obtinebo eam multo leniorem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:1)
Ex quo efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores nec supplicia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:8)
itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstantiam non possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 53:1)
Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:2)
Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:3)
scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:5)
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:1)
Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi nominari neget posse, in Legum autem libris quid sit omnino deus anquiri oportere non censeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 30:1)
Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 35:1)
Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam vulgi opiniones, quae in maxima inconstantia veritatis ignoratione versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:1)
quo in genere vel maxime est fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget, quae digna certe non sunt deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 61:5)
ita dum inertiae vituperationem, quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:4)
Quo quidem magis dubito tibine plus laudis an Graecis vituperationis statuam esse tribuendum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION