라틴어 문장 검색

provida nam virtus conserto adamante trilicem induerat thoraca umeris squamosaque ferri texta per intortos conmiserat undique nervos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 131)
Continuo accurrit ad me quam longe quidem, Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3123)
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis agricola incurvo terram molitus aratro exesa inveniet scabra robigine pila aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:12)
Agricola incurvo terram dimovit aratro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:18)
Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:10)
tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare , pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:2)
Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incuruis lateribus, tecta quasi nauium carinae sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장8)
squamosa gemini colla serpentes iugo summissa praebent, recipe iam gnatoa, parens;
(세네카, 메데아 15:36)
tum pone tergus ultima in monstrum coit facies et ingens belua immensam trahit squamosa partem, talis extremo mari pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
(세네카, 파이드라 15:22)
at non squamoso labuntur ventre cerastae, Itala portentis nec furit unda novis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2212)
nasus venustissime incurvus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:6)
Romulei qualis per iugera circi, cum pulcher visu, titulis generosus avitis exspectatur equus, cuius de stemmate longo felix demeritos habet admissura parentes, illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii10)
gemini procul urbe malignis faucibus urgentur colles, quos umbra superni montis et incurvis claudunt iuga frondea silvis - insidias natura loco caecamque latendi struxit opem - mediasque arte secat aspera rupes semita, quam subter campi devexaque latis arva iacent spatiis, contra importuna crepido, Oedipodioniae domus alitis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권204)
quercus erat tenerae iam longum oblita iuventae aggere camporum medio, quam plurimus ambit frondibus incurvis et crudo robore cortex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권291)
iam falces avidis et aratra caminis rastraque et incurvi saevum rubuere ligones, caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권232)

SEARCH

MENU NAVIGATION