라틴어 문장 검색

Dux autem visa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et [0563B] suasu ejusdem comitis universi principes abierant, in littore maris viam continuantes, movit et ipse castra ab obsidione, via regia secus maritima usque ad civitatem Assur praecedentes comprimores consecutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:7)
Comperta hac victoria, et tam laudabili audacia decem equitum, dux et universi sui laetati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:1)
Sed Donimanus Baldewini adventantis audacia et plurima virtute [0583D] illius militari territus, sine mora ab obsidione castra movit, et versus mare Russiae in terram suam fugiendo cum omni equitatu suo divertit, gaudens se Boemundum, tam nominatissimum principem et caput Christianorum, arripuisse, ac metuens ne viribus aut arte Christianorum illum amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:3)
Visa quippe Christianorum audacia, et suorum nimia ruina, alii versus Ascalonem [0605A] fugientes, alii versus montana Jerusalem, victi ac dispersi diffugium fecerunt, rege eos in gravi exterminio crudeliter insequente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:3)
Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
Ante haec omnia, cum nondum auxilium novi et peregrini exercitus adfuisset, Baldewinus rex anxius et nimium desperatus ob interitum suorum, legationem Antiochiam Tankrado et Baldewino de Burg in civitatem Rohas misit, quatenus festinanter sibi auxilio adessent, aut totam regionem Syriae et regnum in Jerusalem in brevi amitteret, Sarracenorum audaciam et contumacem victoriam annuntians, et quantum casum suorum egregiorum militum nuper ab hostibus passus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:3)
Tunc quidam forte Christianae professionis illis obviam facti sunt, quos nimia audacia freti gentiles praefati, persequi, occidere et rebus exspoliare decreverunt, ut sic in gloria et victoria cum spoliis fidelium ad suas civitates repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:2)
Qui ejus verba consolatoria intelligentes, et eum virum esse grandis fiduciae et audaciae, per muros et moenia diffusi universi urbis cives et milites, hostes excipiebant ac procul repellebant, seras quoque et portas omni solertia munire non differebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:4)
Hac in potentia et virtute armorum suorum tot peregrinis attritis, nimium gloriantes Ascalonitae et caeteri gentiles regis Babyloniae, mox adfuerunt in campestribus Rames ut expugnarent urbem, ejus habitatores bello lacesserent, si forte aliqui prodirent ex ea, prout solitum semper eorum audacia habebat resistere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 18:1)
- Baldewinus a Tankrado victus obsidetur, sed Gozelini industria, et Geigremich, principis Turcorum, instantia liberatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 73:3)
quem et ipse dissimulans miro silentio suppressit, ne hominum corda, audita hac Turcorum superbia et audacia, pavefacta minus [0683D] ad urbis ruinam laborarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:6)
Verum rex, comperto adventu et audacia eorum, flumen navigio tantum duarum navium transire properavit cum omni manu quam eduxerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:2)
unde Baldewini regis audaciam et industriam metuentes, remensis aquis Babyloniam reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:7)
Illic Willhelmus de Wanges, miles gloriosus et nobilis, itemque Willhelmus mirae audaciae et militaris famae cum egregiis sociis equitibus et peditibus capti, sententia [0698C] capitali perierunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:9)
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION