라틴어 문장 검색

iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:4)
qualia cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet populus Romanus sua interesse quid iudicaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 4:2)
Quod non tam facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta, ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt, quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:4)
Nolite iudicare,scilicet sine septem amminiculis que in iudicio necessaria sunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:12)
Sed, quidquid est, illud firmum est tenendum rerum ubertatem non posse unum esse iudicium observandum atque, cum nova iudicandi elementa exstent ex notitiis auctis, novum habendum est iudicium, omnibus participantium implicatis partibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 240:2)
Si enim peccatum esset iudici recte iudicare,non dixisset propheta, "Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicate,filii hominum;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:5)
planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 2:1)
rex, ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:4)
Si ergo vos filii hominum, iudicate ut Deum non offendatis, sed mereamini audire ultimum iudicium Domini, qui dicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 24:1)
quaereres in iudiciis fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:6)
Hi sunt propter quos oculi clamore exprimantur, fremitu iudiciorum basilicae resonent, evocati ex longinquis regionibus iudices sedeant iudicaturi, utrius iustior avaritia sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 193:2)
Si igitur uti rationis participes sumus ita diuinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicauimus sic diuinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:11)
moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 276:1)
Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 1:1)
qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION