라틴어 문장 검색

iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Valerius ad Satricum profecti, quo non Volscorum modo iuventutem Antiates ex nova subole lectam sed ingentem Latinorum Hernicorumque vim conciverant ex integerrimis diutina pace populis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 75:1)
cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 4:1)
Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 60:3)
dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:2)
et cum - quod per magnos tumultus fieri solitum erat - iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 289:1)
tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 96:1)
Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:2)
nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, vigiliae vicatim exactae, arma tela in muros congesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 38:1)
his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 283:1)
itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 286:1)
ac prope iustitium omnium rerum futurum videbatur donec alter consul ad urbem venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 377:2)
vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 93:1)
Dum prospexisset Pippinus rex, ab Haistulfo Langobardorum rege ea non esse vera, quod antea promiserat de iustitiis sancti Petri, iterum iter peragens in Italiam Papiam obsedit, Haistulfum inclusit, magis magisque de iustitiis sancti Petri confirmavit, ut stabiles permanerent, quod antea promiserat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 756 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION