라틴어 문장 검색

roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem pars prior dipundium semissem, pars posterior quattuor pedes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 1:3)
Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus praebeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 1:2)
postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audivit, et, id quod numquam antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 5:1)
postremo in uniuersos diuersae factionis indicem inductum praemiis, ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:1)
Claudiae aquae gelidos et uberes fontes, quorum alteri Caeruleo, alteri Curtio et Albudigno nomen est, simulque riuum Anienis noui lapideo opere in urbem perduxit diuisitque in plurimos et ornatissimos lacus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 1:3)
Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 33:2)
Copias regias Concordia sese Lexingtoniam recipientes, per sex milliarium spatium, magno impetu insequebantur Americani, qui, de lapideis muris, tuti, eas mira celeritate incedentes, omni telorum genere, petebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.30)
Ille, quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:15)
Nec mirum, qui multos inescare solitus erat factoque cuneo circumstrepentium garrulorum procedebat in publicum intus Nero, foris Cato, totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis unum monstrum novamque bestiam diceres esse conpactum iuxta illud poeticum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:11)
Quid me conpactam ceris et harundine rides?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXIV Fistula1)
ἑ`ν δια` δυοῖν. Varro sane rerum humanarum secundo ait, Aeneam deos penates in Italiam reduxisse, quaedam lignea vel lapidea sigilla, quod evidenter exprimit dicendo 'effigies sacrae divum' et reliqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1482)
461-462). in huius templo Tarracinae sedile lapideum fuit, in quo hic versus incisus erat bene meriti servi sedeant, surgant liberi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 56413)
et cum per sublicium pontem, hoc est ligneum, qui modo lapideus dicitur, transire conaretur, solus Cocles hostilem impetum sustinuit, donec a tergo pons solveretur a sociis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64612)
cicuta fi- stula, ut "septem conpacta cicutis". et fistulae qualitatem per principia eclogarum ostendit, ut 'haec nos, formosum Corydon arde- bat Alexin'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 852)
'trapetis' autem molis lapideis, ubi oliva molitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5199)

SEARCH

MENU NAVIGATION