라틴어 문장 검색

urgentibusque Agrippinae minis, quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam audebat, occulta molitur pararique venenum iubet, ministro Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura attinebatur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장7)
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장8)
sed velut fecunda vallis concipite ac viride germinetis, viride dico fructiferum vere pacis;
(단테 알리기에리, Epistolae 29:4)
nihil vilius est locustis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:5)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustae meique silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:11)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, Grilli, scarabaei, locustarum copia:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Terraneola et vulpes: Pravis non esse fidem adhibendam.4)
Perfundit fluvio pastus Baptista locustis silvarumque favis et amictus veste cameli;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Baptizatur Christus1)
Omnia, quae fortuna intuetur, ita fructifera ac iucunda fiunt, si qui habet illa, se quoque habet nec in rerum suarum potestate est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 2:1)
circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut unde advenissent parum constaret, complevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 23:2)
Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus.
(불가타 성경, 요엘서, 1장4)
Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
(불가타 성경, 나훔서, 3장17)
Denique habes et in Genesi statim quod jusserit ut terra herbam pabuli germinaret, et lignum fructiferum cum fructu suo, et statim ejecit terra herbam pabuli, habentem semen secundum genus, et lignum fructiferum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION