라틴어 문장 검색

' Quod quum audissem, meus statim ultra modum turbatus est animus et facies alterata, et mea cuncta de propriis sedibus coeperunt ossa moveri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 24:3)
Ad cuius dextram sedes erat parata omni pretiositate refulgens et claritudine, in qua nemo quidem sedebat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:11)
Quum vero ad ista devenerimus loca, viam primus rex amoris ingressus in amplexu ab amoris est regina susceptus et ea iuvante in parata sibi sede receptus crystallinam sua manu tenens virgam, et eum per eandem viam universus primi ordinis mulierum ac militantium est chorus secutus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:1)
Et cuique mulierum ornatissimi erat sedes lecti parata;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:2)
militantes vero suo sibi eligebant sedes arbitrio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:3)
Ibi autem cuilibet illarum super spinarum fuit sedes parata fasciculo, et per viros ibi, ut supra dictum est, deputatos semper fasciculus movebatur, ut acrius spinarum dilacerarentur aculeis, et nudis plantis ignitum pertingebant solum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:12)
Nam virtus et vitium 'non bene conveniunt nec in una sede morantur'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:6)
Aspicis ut toto excitus venit advena mundo Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:4)
Sedibus eversum est, et majus utroque Latinum.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 16:1)
Deinde Hierosolimam ueniens, omnes christianos, quos ad se conuertere non poterit, per uaria tormenta iugulabit et suam sedem in templo sancto parabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:32)
virtutem in propria sua sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint requirens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:5)
Singula decernens sensu Natura profundo, Sedibus hiis sua iura tenet legesque figurat Prouida, quas toto sparsim promulgat in orbe.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:14)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
Hac lue celestis regni proscriptus ab aula, Delictum luit exilio penaque reatum Angelus, a propria deiectus sede, tumore Fractus, deiectus fastu, liuore solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:22)
"O regina poli, celi dea, filia summi Artificis, facies nec enim diuina caducam Te docet, aut nostri generis defflere litturam, Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur Reginam natamque Deo tua gloria monstrat, Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi, Extramundanus orbis regioque Tonantis Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est, Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION