라틴어 문장 검색

permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
(아풀레이우스, 변명 34:6)
iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere:
(아풀레이우스, 변명 36:6)
aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur.
(아풀레이우스, 변명 39:14)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
an occultum non est et magicum est?
(아풀레이우스, 변명 45:5)
XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati?
(아풀레이우스, 변명 45:10)
"haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo."
(아풀레이우스, 변명 51:11)
magicae res in eo occultabantur:
(아풀레이우스, 변명 51:20)
atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.
(아풀레이우스, 변명 51:26)
Tibi adeo permitto, finge quiduis, eminiscere, excogita, quod possit magicum uideri:
(아풀레이우스, 변명 52:1)
praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.
(아풀레이우스, 변명 52:29)
Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare.
(아풀레이우스, 변명 59:1)
magicumne istud an sollemne et commune simulacrum est?
(아풀레이우스, 변명 61:13)
consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION