라틴어 문장 검색

Libertus Melioris ille notus, Tota qui cecidit dolente Roma, Cari deliciae breves patroni, Hoc sub marmore Glaucias humatus Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII1)
Quidquid vilicus Umber aut colonus Aut rus marmore tertio notatum Aut Tusci tibi Tusculive mittunt, Id tota mihi nascitur Subura.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI4)
Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt Altaque cum Licini marmora pulvis erunt, Me tamen ora legent et secum plurimus hospes Ad patrias sedes carmina nostra feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III7)
Qui fingit sacros auro vel marmore vultus, Non facit ille deos:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIV4)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
unus erat, Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones, Cui diadema daret marmore picta Nomas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII4)
Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro, Infantis domini conscia terra fuit, Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas Vidit reptantis sustinuitque manus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX1)
'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIII2)
Quis Palatinos imitatus imagine vultus Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIV1)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
Herculis in magni voltus descendere Caesar Dignatus Latiae dat nova templa viae, Qua, Triviae nemorosa petit dum regna, viator Octavum domina marmor ab urbe legit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXIV1)
Idem beatas lautus extruit thermas De marmore omni, quod Carystos invenit, Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit, Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXV3)
Marmora Messallae findit caprificus, et audax Dimidios Crispi mulio ridet equos:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, II8)
Marmora parva quidem, sed non cessura, viator, Mausoli saxis pyramidumque legis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII1)
Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION