라틴어 문장 검색

Vides gratulari eum mortis hujus remedio, quia finis factus est erroris, quia culpa, non natura defecit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:16)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
An nescis quam grave sit in oratione contrahere peccatum, ubi speras remedium?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:6)
ne videamur de humanis artibus, hoc est, medendi peritia, herbarumque succis sperasse magis remedium, quam de Deo subsidium poposcisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 9:3)
Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:26)
ut quicumque perierit, mortis suae causas sibi ascribat, qui curari noluit, cum remedium haberet, quo posset evadere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:28)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
ne adversis captivitatis attrita prorueret in perfidiae peccatum, salutisque perpetuae remedium desperaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:7)
Exoriri ex intemperantia diluvium, quodve adhibendum ei remedium sit, ostenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 1:3)
Maximum ergo in hoc diluvio est remedium, ut justum praeferas, eumque mandati coelestis exsecutorem eligas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:6)
Et quia in omnibus remedio divini favoris utendum est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:7)
Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 23:1)
In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen, et in locis plurimis aquae suapte natura calentes emergunt, ad usus aptae multiplicium medellarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:1)
Pro suo enim loco et animo, quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod miles ubique, licet membris vigentibus , se solum vitamque propriam circumspicit et defendit, imperator vero officiorum, dum aequis omnibus consulit, plenus, alienae custos salutis, nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit, et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter, secunda numinis voluntate delata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 12:1)
communiumque remedium aerumnarum in eius locabat adventu, salutarem quendam genium affulsisse conclamatis negotiis arbitrata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION