라틴어 문장 검색

Super tabem, si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit, subitoque sanguis erupit, levari morbus solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 7:1)
Mulier sanguinem vomens, profusis menstruis, liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:2)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:3)
Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines, aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:7)
Quae neque peperit, neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 41:2)
mulierique praegnanti post curationem quoque viribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 3:4)
et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in puellis menstruorum initium tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 1:8)
saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondet, hunc exspuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 2:5)
si id mulieri, cui menstrua non feruntur, evenit, eamdem cucurbitulam incisis inguinibus ejus admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 5:7)
Ea raro vel castratos, vel pueros ante feminae coitum, vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, tentant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 1:3)
quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:2)
praetereaque et viris, et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 32:7)
Inde maior praegnantibus adhibenda cura est, largoque pascuo firmandae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:5)
Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:3)
cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit, 'morum peruersitatem eius,' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac perseueranter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION