라틴어 문장 검색

pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:23)
Tota Italia delectus haberi, retineri legiones II, quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis.
(카이사르, 내란기, 1권 9:6)
Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.
(카이사르, 내란기, 1권 10:8)
exercitum Caesaris velle dimitti, delectus habere;
(카이사르, 내란기, 1권 11:2)
ipse Arimini cum duabus subsistit ibique delectum habere instituit;
(카이사르, 내란기, 1권 11:7)
Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:2)
Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur;
(카이사르, 내란기, 1권 12:5)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
Delectus circa urbem intermittuntur;
(카이사르, 내란기, 1권 14:5)
Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
(카이사르, 내란기, 1권 14:7)
Item ex finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis;
(카이사르, 내란기, 1권 15:12)
Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)
Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare reliquasque copias exspectare instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:10)
praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat.
(카이사르, 내란기, 1권 23:9)
duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.
(카이사르, 내란기, 1권 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION