라틴어 문장 검색

igitur volutatis inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis scriberentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장8)
nam Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, sine maerore publico esse, ferox scelerum et, quia prima provenerant, volutare secum quonam modo Germanici liberos perverteret, quorum non dubia successio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장3)
ipse quid intra animum volutaverim, quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi parem, omittam ad praesens referre:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장18)
Turbatus his Nero et propinquo die quo quartum decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum modo matris violentiam, modo ipsius indolem, levi quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem late quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장1)
atque illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장2)
nouissime contrectandae pecuniae cupidine incensus, saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo diffusos loco et nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiu uolutatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 42장 1:5)
exaestuare semper fretum, quoque artius volutetur inter insulam et continentem, hoc acrius furere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 19:5)
At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 12:1)
dixerat haec tacitusque dolos dirumque volutat corde nefas, clausum ut thalamis somnoque gravatum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 596:1)
contra Sole satus Phrixi praecepta volutans aegro corde negat, nec vulgi cura tyranno,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 281:1)
quos vestra volutant iussa dolos?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 97:3)
19. Nec ab inopina Parmensium fortuna sumatis audaciam, qui malesuada fame urgente murmurantes invicem "prius moriamur et in media arma ruamus", in castra Cesaris, absente Cesare, proruperunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 41:1)
omnes enim que garrio murmurant aut mussant aut cogitant aut somniant, et que inventa non attestantur. 18.
(단테 알리기에리, Epistolae 80:2)
Itaque, rem tantam animo diu secum ipse volutans, literas, quas earum legionum praefectis exhibeat, ad Maxwell, de quo modo mentionem fecimus, misit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.23)
Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION