라틴어 문장 검색

Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Scladdistat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 62:1)
Tunc domnus rex Carolus una cum Francis videns iustitiam suam, iter coepit peragere partibus Baioariae cum exercitu suo, et per semet *ipsum venit in loco, ubi Lechfeld vocatur, super civitatem Augustam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:8)
Inde vero reversus celebravit natalem Domini in Aquis palatio, pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 102:2)
Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:1)
qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:2)
Quod tamen in eo conventu, quem eodem anno mense Augusto Attiniaci habuit, in praesentia totius populi sui peregit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:2)
Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:6)
ac peracta venatione Aquasgrani rediens generalem populi sui conventum more sollempni mense Augusto habuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:2)
Eugenius papa mense Augusto decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:1)
, id est in natale Domini, media nocte obscurata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 333:4)
Aquisgrani moratus tandem ad generalem conventum Wormatiae habendum cum comitatu suo mense Augusto statuit proficisci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:2)
Odo vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti impositam, ab omni populo rex adclamatur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:3)
Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:2)
Persequente autem eum patre usque ad Augustam civitatem, necessitate conpulsus venit ad patrem et in pace dimissus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:4)
Postea vero mediante mense Augusto antiqua Egiptiorum plaga, id est locustarum innumerabilis turma more apium de alveo exeuntium, ab oriente nova exorta est per terras nostras, quae in aere volitantes, vocem subtilem velut aviculi parvi dantes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION