라틴어 문장 검색

Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:13)
silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 10장5)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
despectas trans aequora ducite leges.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:310)
crebris propugnat iactibus ultro et longe sua membra tegit, tortumque per auras evolat excusso nativum missile tergo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice11)
devehit exceptum nativo spira meatu;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus25)
o male dilecti flores despectaque matris consilia!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:145)
sic frontibus aequis adstant et socio despectant vertice lucum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:248)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
indigenas habitus nativa palatia sumunt, et, patriis plebem castris sociante Quirino, Mars augusta sui renovat suffragia campi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:3)
vix Tiberio concedere, liberos eius ut multum infra despectare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장7)
vescebantur in villa cui vocabulum Speluncae mare Amunclanum inter Fundanos montis nativo in specu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장2)
expositos se tanto pauciores integris hostium viribus querebantur, simul in suam excusationem et adventantium robur per adulationem attollentes, ne ut victi et ignavi despectarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장5)
quae quidem res et [illis] contemnentibus perniciei et [huic] despecto saluti fuit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:2)
tanta autem suavitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo nativum quendam leporem esse, non ascitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION