-
' Immo iam plures novimus coamantium eos amore cogente in uxoris interitum cogitare ac eas crudelissima trucidatione necare, quod cunctis constat scelus esse nefandum.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:5)
-
Quum igitur omnia sequantur ex amore nefanda, nullumque inde bonum evenire cognoscatur sed infinitas hominibus procedere poenas, cur, stulte iuvenis, quaeris amare et te Dei gratia et aeterna hereditate privare?
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:1)
-
Mulier enim superbiae concitatione accensa nec linguae nec manus novit scelera vel convicia continere, sed omnia nefanda irata audacter committit.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:2)
-
Instant a tergo volucres, lacerantque trahuntque Immites, certae gentem extirpare nefandam.
- (JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 15:3)
-
Non Progne commenta dolos, exuta parentem, Pro pietate scelus redolens, pro matre nouercam, In sua degenerem uertisset uiscera dextram, Nec furor armasset contra sua uiscera matrem.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:4)
-
In tenebris lucem simulant, in lite quietem, Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant Dulcia, sub specie recti uiciata propinant.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:4)
-
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
-
Illa docet uitare dolos, contempnere fraudes, Fedus amicicie, fidei ius, pignus amoris Illesa seruare fide, nec nomine falso Pseudo uel ypocritam simulare latenter amicum.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:2)
-
Ergo dolos languere dolet gemitusque silere Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:4)
-
Ergo suas pestes pestis predicta repente Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri, Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine, Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne, Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas, Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:1)
-
comes est Fallacia dupplex, Calliditas, Dolus illicitus, Versucia fallax.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:7)
-
Econtra gerit arma Fides, Fraudisque reffellit Insidias, nudatque dolos et furta reuelat.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:22)
-
Sed postquam nil posse dolos nec pallia fraudis Fraus uidet, exit bella, fuge committitur, arma Exuit et uite partem lucratur eundo.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:23)
-
Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter Non dolus, imo dolor parturit, imo parit.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:5)
-
Non modo Tyndaridem Phrygius venatur adulter, Sed Paris in Paridem monstra nefanda parit.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:29)