라틴어 문장 검색

Quod facinus per se tam memorabile, Ferdinandus (cui in more erat nullam ex virtutibus suis male repraesentando obscurare) literis suis fuse admodum et magno verborum ornatu depinxerat, cum omnibus circumstantiis et religiosis ceremoniis et magnificentiis quae in receptione eius regni fuerant adhibitae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:2)
14. Comissarii autem isti tanto cum rigore et severitate processerunt ut clementiam regis in parcendo sanguini multum obscurarent, quod thesauri sanguinem tam duriter emunxissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:1)
unde obscurantur formae singulae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:6)
Quod si grandioris esset magnitudinis quam ut aer libenter cederet, tum aer majoris pressurae impatiens campanulam ex aliqua parte elevabat, et in bullis ascendebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:6)
ut tandem aqua, impatiens pressurae ulterioris, per solida plumbi (instar roris delicati) exstillaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:8)
per quem corpora se liberare nituntur a pressura aut tensura praeter-naturali, et restituere se in dimensum corpori suo conveniens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:2)
veluti (quatenus ad liberationem a pressura) aquae in natando, aeris in volando;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:4)
liberationem scilicet a pressura, cum motu antitypiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:17)
Recentes enim oboriantur homines qui eam obscurant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:10)
Astra inclinationis naturalis obscurantur nonnumquam a sole virtutis et disciplinae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:6)
Alii contra virtutem suam inter monstrandum obscurant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:5)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
(불가타 성경, 집회서, 36장28)
Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 5장8)
Vae stulto meo pastori derelinquenti gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장17)
aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum agnoscere possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION