라틴어 문장 검색

scalmum nullum videt, quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:15)
sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 19 2:2)
sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:6)
Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:8)
At ille, qui saepius eiusmodi ludos spectaverat, Vides illum inquit qui obsonium carpit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:12)
Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et Vinum inquit si non placet, mutabo;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:1)
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias [suas] ita ut supra lucernas . . . aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:8)
. . Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:18)
Pendere ad lanium quidam vidit simium, Inter reliquas merces atque obsonia;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.1)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Iidem obsonia petunt pro eo agone, qui a te iselasticus factus est, quamvis vicerint ante quam fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 118 2:1)
TRAIANUS PLINIO Iselasticum tunc primum mihi videtur incipere deberi, cum quis in civitatem suam ipse εἰσήλασεν. Obsonia eorum certaminum, quae iselastica esse placuit mihi, si ante iselastica non fuerunt, retro non debentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1191)
miles erat gladio, piscator harundine sumpta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:10)
"non erubescis, stulte, pago dedite, te tanta semper perdidisse obsonia quae dis ineptus obtulisti talibus, quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, fracta et liquata contulerunt vascula?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1116)
Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 472)

SEARCH

MENU NAVIGATION